Caput 16
Tibi laus, tibi gloria, fons misericordiarum! ego fiebam miserior et tu propinquior. aderat iam iamque dextera tua, raptura me de caeno et ablutura, et ignorabam. nec me revocabat a profundiore voluptatum carnalium gurgite, nisi metus mortis et futuri iudicii tui, qui per varias quidem opiniones, numquam tamen recessit de pectore meo. et disputabam cum amicis meis Alypio et Nebridio de finibus bonarum et malorum, Epicurum accepturum fuisse palmam in animo meo, nisi ego credidissem post mortem restare animae vitam et tractus meritorum, quod Epicurus credere noluit. et quaerebam, si essemus inmortales et in perpetua corporis voluptate sine ullo amissionis terrore viveremus, cur non essemus beati, aut quid aliud quaereremus: nesciens id ipsum ad magnam miseriam pertinere, quod ita demersus et caecus cogitare non possem lumen honestatis et gratis amplectendae pulchritudinis, quam non videt oculus carnis, et videtur ex intimo. nec considerebam miser, ex qua vena mihi maneret, quod ista ipsa, foeda, tamen cum amicis dulciter conferebam, nec esse sine amicis poteram beatus etiam secundum sensum, quem tunc habebam, quantalibet afluentia carnalium voluptatum. quos utique amicos gratis diligebam, vicissimque ab eis me diligi gratis sentiebam. o tortuosas vias! vae animae meae audaci, quae speravit, si a te recessisset, se aliquid melius habituram! versa et reversa in tergum et in latera et in ventrem, et dura sunt omnia, et tu solus requies. et ecce ades et liberas a miserabilibus erroribus et constitues nos in via tua, et consolaris et dicis: currite, ego feram et ego perducam et ibi ego feram.
