• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Confessiones Confessiones (PL)
*LIBER OCTAVUS.* Vitae ipsius partem attingit celeberrimam, annum aetatis trigesimum secundum, quo nempe cum Simplicianum consuluisset, ab eoque didicisset Victorini conversionem, cum Antonii Aegyptii monachi vitam ex Pontitiani relatione cognovisset, post vehementem luctam carnem inter et animum, codicem Apostoli coelesti admonitus oraculo inspexit; moxque ex illius lectione ad meliorem frugem toto animo immutatus fuit, pleneque ad Deum conversus.

CAPUT X. Adversus Manichaeos qui ex duabus contrariis voluntatibus duas contrarias naturas asseverant.

22. Pereant a facie tua, Deus, sicuti pereunt vaniloqui et mentis seductores, qui cum duas voluntates in deliberando animadverterint, duas naturas duarum mentium esse asseverant, unam bonam, alteram malam. Ipsi vere mali sunt, cum ista mala sentiunt, et iidem ipsi boni erunt si vera senserint, verisque consenserint, ut dicat eis Apostolus tuus: Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino 1. Isti enim dum volunt esse lux, non in Domino, sed in seipsis, putando animae naturam hoc esse quod Deus est, ita facti sunt densiores tenebrae; quoniam longius a te recesserunt horrenda arrogantia, a te vero lumine illuminante omnem hominem venientem in hunc mundum 2. Attendite quid dicatis, et erubescite, et accedite ad eum et illuminamini, et vultus vestri non erubescent 3. Ego cum deliberabam ut jam servirem Domino Deo meo, sicut diu disposueram, ego eram qui volebam, ego qui nolebam; ego, ego eram. Nec plene volebam, nec plene nolebam. Ideo mecum contendebam, et dissipabar a meipso. Et ipsa dissipatio me invito quidem fiebat, nec tamen ostendebat naturam mentis alienae, sed poenam meae. Et ideo non jam ego operabar illam, sed quod habitabat in me peccatum 4 de supplicio liberioris peccati, quia eram filius Adam.

23. Nam si tot sunt contrariae naturae, quot voluntates sibi resistunt; non jam duae, sed plures erunt. Si deliberet quisquam utrum ad conventiculum eorum pergat, an ad theatrum; clamant isti: Ecce duae naturae; una bona hac ducit, altera mala illac reducit. Nam unde ista cunctatio sibimet adversantium voluntatum? Ego autem dico ambas malas, et quae ad illos ducit, et quae ad theatrum reducit. Sed non credunt nisi bonam esse qua itur ad eos. Quid si ergo quisquam nostrum deliberet, et secum altercantibus duabus voluntatibus fluctuet, utrum ad theatrum pergat, an ad ecclesiam nostram? nonne et isti quid respondeant fluctuabunt? Aut enim fatebuntur, quod nolunt, bona voluntate pergi in ecclesiam nostram, sicut in eam pergunt qui sacramentis ejus imbuti sunt atque detinentur: aut duas malas naturas, et duas malas mentes in uno homine confligere putabunt; et non erit verum quod solent dicere, unam bonam et alteram [Col. 0760] malam: aut convertentur ad verum, et non negabunt, cum quisque deliberat, animam unam diversis voluntatibus aestuare.

24. Jam ergo non dicant, cum duas voluntates in homine uno adversari sibi sentiunt, duas contrarias mentes de duabus contrariis substantiis et de duobus contrariis principiis contendere, unam bonam, alteram malam. Nam tu, Deus verax, improbas eos, et redarguis atque convincis eos, sicut in utraque mala voluntate, cum quisque deliberat utrum hominem veneno interimat an ferro; utrum fundum alienum illum, an illum invadat, quando utrumque non potest; utrum emat voluptatem luxuria, an pecuniam servet avaritia; utrum ad circum pergat, an ad theatrum, si uno die utrumque exhibeatur; addo etiam tertium, an ad furtum de domo aliena, si subest occasio; addo et quartum, an ad committendum adulterium, si et inde simul facultas aperitur, si omnia concurrant in unum articulum temporis, pariterque cupiantur omnia quae simul agi nequeunt: discerpunt enim animum sibimet adversantibus quatuor voluntatibus, vel etiam pluribus in tanta copia rerum quae appetuntur, nec tamen tantam multitudinem diversarum substantiarum solent dicere: ita et in bonis voluntatibus. Nam quaero ab eis utrum bonum sit delectari lectione Apostoli, et utrum bonum sit delectari psalmo sobrio, et utrum bonum sit Evangelium disserere. Respondebunt ad singula: Bonum. Quid si ergo pariter delectent omnia simulque uno tempore? Nonne diversae voluntates distendunt cor hominis, cum deliberatur quid potissimum arripiamus? Et omnes bonae sunt, et certant secum, donec eligatur unum, quo feratur tota voluntas una, quae in plures dividebatur. Ita etiam cum aeternitas delectat superius, et temporalis boni voluptas retentat inferius, eadem anima est non tota voluntate illud aut hoc volens; et ideo discerpitur gravi molestia, dum illud veritate praeponit, hoc familiaritate non ponit.


  1. Ephes. V, 8  ↩

  2. Joan. I, 9  ↩

  3. Psal. XXXIII, 6  ↩

  4. Rom. VII, 14 ↩

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Confessiones (CSEL) vergleichen
Confessiones (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Bekenntnisse vergleichen
Les confessions de Saint Augustin vergleichen
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung