• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Confessiones Confessiones (PL)
*LIBER DECIMUS.* Scrutatur deinceps, ac palam contestatur, non qualis antea esset, sed qualis nunc. Deum quem diligit studet indicare; dumque per singula ducit rerum genera, multis explicat memoriae vim plane stupendam, et quod sua in memoria locum Deus habeat gratulatur. Inquirit in actus, in sensus, et affectus suos ex triplici tentatione voluptatis, curiositatis, ac superbiae. Dominum Christum unum mediatorem Dei et hominum confitetur, ejusque ope animi sui languores omnes sanandos esse confidit.

CAPUT XV. Etiam quae absunt meminimus.

23. Sed utrum per imagines, an non, quis facile dixerit? Nomino quippe lapidem, nomino solem, cum res ipsae non adsunt sensibus meis; in memoria sane mea praesto sunt imagines earum. Nomino dolorem corporis, nec mihi adest dum nihil dolet; nisi tamen adesset imago ejus in memoria mea nescirem quid dicerem, nec eum in disputando a voluptate discernerem. Nomino salutem corporis cum salvus sum corpore: adest mihi quidem res ipsa; verumtamen nisi et imago ejus inesset in memoria mea, nullo modo recordarer quid hujus nominis significaret sonus. Nec aegrotantes agnoscerent salute nominata quid esset dictum; nisi eadem imago vi memoriae teneretur, quamvis ipsa res abesset a corpore. Nomino numeros quibus numeramus, et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi. Nomino imaginem solis, et haec adest in memoria mea: neque enim imaginem imaginis ejus, sed ipsam recolo; ipsa mihi reminiscenti praesto est. Nomino memoriam, et agnosco quod nomino. Et ubi agnosco, nisi in ipsa memoria? Num et ipsa per imaginem suam sibi adest, ac non per seipsam?

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Confessiones (CSEL) Compare
Confessiones (PL)
Translations of this Work
Bekenntnisse Compare
Les confessions de Saint Augustin Compare
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books Compare
Commentaries for this Work
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy