• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Confessiones Confessiones (PL)
*LIBER DECIMUS.* Scrutatur deinceps, ac palam contestatur, non qualis antea esset, sed qualis nunc. Deum quem diligit studet indicare; dumque per singula ducit rerum genera, multis explicat memoriae vim plane stupendam, et quod sua in memoria locum Deus habeat gratulatur. Inquirit in actus, in sensus, et affectus suos ex triplici tentatione voluptatis, curiositatis, ac superbiae. Dominum Christum unum mediatorem Dei et hominum confitetur, ejusque ope animi sui languores omnes sanandos esse confidit.

CAPUT XXXI. Ut se gerit ad tentationes gulae.

43. Est alia malitia diei, quae utinam sufficiat ei. Reficimus enim quotidianas ruinas corporis edendo et bibendo, priusquam escas et ventrem destruas, cum occideris indigentiam meam satietate mirifica, et corruptibile hoc indueris incorruptione sempiterna 1. Nunc autem suavis est mihi necessitas, et adversus istam suavitatem pugno ne capiar; et quotidianum bellum gero in jejuniis, saepius in servitutem redigens corpus meum 2; et dolores mei voluptate pelluntur. Nam fames et sitis quidam dolores sunt; urunt, et sicut febris necant, nisi alimentorum medicina succurrat. Quae quoniam praesto est, ex consolatione munerum tuorum, in quibus nostrae infirmitati terra et aqua et coelum serviunt, calamitas deliciae vocantur.

44. Hoc me docuisti, ut quemadmodum medicamenta, sic alimenta sumpturus accedam. Sed dum ad quietem satietatis ex indigentiae molestia transeo, in ipso transitu mihi insidiatur laqueus concupiscentiae. Ipse enim transitus voluptas est, et non est alius qua transeatur quo transire cogit necessitas. Et cum salus sit causa edendi et bibendi, adjungit se tanquam pedissequa periculosa jucunditas, et plerumque praeire conatur, ut ejus causa fiat quod salutis causa me facere vel dico, vel volo. Nec idem modus utriusque est: nam quod saluti satis est, delectationi parum est. [Col. 0798] Et saepe incertum fit utrum adhuc necessaria corporis cura subsidium petat, an voluptaria cupiditatis fallacia ministerium suppetat. Ad hoc incertum hilarescit infelix anima, et in eo praeparat excusationis patrocinium, gaudens non apparere quid satis sit moderationi valetudinis, ut obtentu salutis obumbret negotium voluptatis. His tentationibus quotidie conor resistere, et invoco dexteram tuam ad salutem meam, et ad te refero aestus meos, quia consilium mihi de hac re nondum stat.

45. Audio vocem jubentis Dei mei: Non graventur corda vestra in crapula et ebrietate 3. Ebrietas longe est a me; misereberis, ne appropinquet mihi. Crapula autem nonnunquam subrepit servo tuo; misereberis, ut longe fiat a me. Nemo enim potest esse continens, nisi tu des. Multa nobis orantibus tribuis; et quidquid boni antequam oraremus accepimus, a te accepimus; et ut hoc postea cognosceremus, a te accepimus. Ebriosus nunquam fui, sed ebriosos a te sobrios factos ego novi. Ergo a te factum est ut hoc non essent qui nunquam fuerunt, a quo factum est ut hoc non semper essent qui fuerunt, a quo etiam factum est ut scirent utrique a quo factum est. Audivi aliam vocem tuam: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere 4. Audivi et illam ex munere tuo quam multum amavi: Neque si manducaverimus, abundabimus; neque si non manducaverimus, deerit nobis 5. Hoc est dicere, Nec illa res me copiosum faciet, nec illa aerumnosum. Audivi et alteram: Ego enim didici in quibus sum sufficiens esse; et abundare novi, et penuriam pati novi. Omnia possum in eo qui me confortat 6. Ecce miles castrorum coelestium, non pulvis quod nos sumus. Sed memento, Domine, quia pulvis sumus, et de pulvere fecisti hominem 7, et perierat, et inventus est 8. Nec ille in se potuit, quia idem pulvis fuit, quem talia dicentem afflatu tuae inspirationis adamavi: Omnia possum, inquit, in eo qui me confortat. Conforta me, ut possim. Da quod jubes, et jube quod vis. Iste se accepisse confitetur, et quod gloriatur, in Domino gloriatur 9. Audivi alium rogantem ut accipiat: Aufer a me, inquit, concupiscentias ventris 10. Unde apparet, sancte Deus meus, te dare, cum fit quod imperas fieri.

46. Docuisti me, Pater bone, Omnia munda mundis; sed malum esse homini qui per offensionem manducat 11; et omnem creaturam tuam bonam esse, nihilque abjiciendum quod cum gratiarum actione percipitur 12; et quia esca nos non commendat Deo 13. et ut nemo nos judicet in cibo aut in potu 14; et ut qui manducat non manducantem non spernat; et qui non manducat, manducantem non judicet 15. Didici haec; gratias tibi, laudes tibi Deo meo, magistro meo, pulsatori aurium mearum, illustratori cordis mei: eripe me al [Col. 0799] omni tentatione. Non ego immunditiam obsonii timeo, sed immunditiam cupiditatis. Scio Noe omne carnis genus quod cibo esset usui manducare permissum 16; Eliam cibo carnis refectum 17; Joannem mirabili abstinentia praeditum, animalibus, hoc est locustis, in escam cedentibus 18 non fuisse pollutum. Et scio Esau lenticulae concupiscentia deceptum 19; et David propter aquae desiderium a seipso reprehensum 20; et Regem nostrum non de carne, sed de pane esse tentatum 21. Ideoque et populus in eremo, non quia carnes desideravit, sed quia escae desiderio adversus Dominum murmuravit, meruit improbari 22.

47. In his ergo tentationibus positus, certo quotidie adversus concupiscentiam manducandi et bibendi: non enim est quod semel praecidere et ulterius non attingere decernam, sicut de concubitu potui. Itaque freni gutturis temperata relaxatione et constrictione tenendi sunt. Et quis est, Domine, qui non rapiatur aliquantulum extra metas necessitatis? Quisquis est, magnus est; magnificet nomen tuum. Ego autem non sum, quia peccator homo sum. Sed et ego magnifico nomen tuum; et interpellat te pro peccatis meis 23, qui vicit saeculum 24, numerans me inter infirma membra corporis sui, quia et imperfectum ejus viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur 25.


  1. Ibid., 53  ↩

  2. I Cor. IX, 27  ↩

  3. Luc. XXI, 34  ↩

  4. Eccli. XVIII, 30  ↩

  5. I Cor. VIII, 8  ↩

  6. Philipp. IV, 11-13  ↩

  7. Psal. CII, 14; et Gen. III, 19  ↩

  8. Luc. XV, 24, 32  ↩

  9. I Cor. I, 30, 31  ↩

  10. Eccli. XXIII, 6  ↩

  11. Rom. XIV, 20  ↩

  12. I Tim. IV, 4  ↩

  13. I Cor. VIII, 8  ↩

  14. Coloss. II, 16  ↩

  15. Rom. XIV, 3  ↩

  16. Gen. IX, 2, 3  ↩

  17. III Reg. XVII, 6  ↩

  18. Matth. III, 4  ↩

  19. Gen. XXV, 34  ↩

  20. II Reg. XXIII, 15-17  ↩

  21. Matth. IV, 3  ↩

  22. Num. XI  ↩

  23. Rom. VIII, 34  ↩

  24. Joan. XVI, 33  ↩

  25. Psal. CXXXVIII, 16 ↩

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Confessiones (CSEL) vergleichen
Confessiones (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Bekenntnisse vergleichen
Les confessions de Saint Augustin vergleichen
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung