*LIBER UNDECIMUS.* Laudaturus Deum deinceps professione suae ipsius in Scripturis sanctis sive imperitiae, sive etiam peritiae, aut ejus quo in eas ex munere divino flagrabat, studii, explicandum sumit exordium libri Geneseos; atque hic primum illustrat isthaec verba: *In principio fecit Deus coelum et terram.* Occurrit obtrectantibus, quid faceret Deus antequam coelum et terram conderet, et unde ei in mentem venerit tandem aliquando ea facere, cum antea non fecisset. Dum vero iis refellendis insistit, copiosam de Tempore conscribit disputationem.
CAPUT XIX. Non capit modum, quo Deus docet futura.
25. Tu itaque, regnator creaturae tuae, quis est modus quo doces animas ea quae futura sunt? docuisti enim prophetas tuos. Quisnam ille modus est quo doces futura, cui futurum quidquam non est; vel potius de futuris doces praesentia? Nam quod non est, nec doceri utique potest. Nimis longe est modus iste ab acie mea; invaluit ex me, non potero ad illum ; potero autem ex te, cum dederis tu, dulce lumen occultorum oculorum meorum.