• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Confessiones Confessiones (PL)
*LIBER UNDECIMUS.* Laudaturus Deum deinceps professione suae ipsius in Scripturis sanctis sive imperitiae, sive etiam peritiae, aut ejus quo in eas ex munere divino flagrabat, studii, explicandum sumit exordium libri Geneseos; atque hic primum illustrat isthaec verba: *In principio fecit Deus coelum et terram.* Occurrit obtrectantibus, quid faceret Deus antequam coelum et terram conderet, et unde ei in mentem venerit tandem aliquando ea facere, cum antea non fecisset. Dum vero iis refellendis insistit, copiosam de Tempore conscribit disputationem.

CAPUT XXII. Petit aenigmatis istius solutionem a Deo.

28. Exarsit animus meus nosse istud implicatissimum aenigma. Noli claudere, Domine Deus meus bone Pater, per Christum obsecro, noli claudere desiderio meo ista, et usitata et abdita, quominus in ea penetret, et dilucescant allucente misericordia tua, Domine. Quem percontabor de his? et cui fructuosius confitebor imperitiam meam, nisi tibi cui non sunt molesta studia mea, flammantia vehementer in Scripturas tuas? Da quod amo: amo enim, et hoc tu dedisti. Da, Pater, qui vere nosti data bona dare filiis tuis 1. Da, quoniam suscepi cognoscere, et labor est ante me 2, donec aperias. Per Christum obsecro, in nomine ejus Sancti sanctorum, nemo mihi obstrepat. Et ego credidi, propter quod et loquor 3. Haec est spes mea; ad hanc vivo ut contempler delectationem Domini. Ecce veteres posuisti dies meos 4, et transeunt; et quomodo, nescio. Et dicimus, Tempus et tempus, tempora et tempora; Quamdiu dixit hoc ille, quamdiu fecit hoc ille; et, Quam longo tempore illud non vidi! et, Duplum temporis habet haec syllaba ad illam simplam brevem. Dicimus haec, et audimus haec, et intelligimur et intelligimus. Manifestissima et usitatissima sunt; et eadem rursus nimis latent, et nova est inventio eorum.


  1. Matth. VII, 11  ↩

  2. Psal. LXXII, 16  ↩

  3. Psal. CXV, 1  ↩

  4. Psal. XXXVIII, 6 ↩

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Confessiones (CSEL) vergleichen
Confessiones (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Bekenntnisse vergleichen
Les confessions de Saint Augustin vergleichen
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung