• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Confessiones Confessiones (PL)
*LIBER DUODECIMUS.* Prosequitur interpretationem hujusce versiculi, *In principio fecit Deus coelum et terram.* Illic nomine *coeli* significatam putat spiritualem vel intellectualem illam creaturam, quae semper faciem Dei contemplatur; *terrae* autem vocabulo informem materiam, ex qua rerum corporearum species fuerunt posthac formatae. Verum alias interpretandi rationes haudquaquam improbandas esse; imo ex Scripturae divinae profunditate multiplicem posse erui sensum confitetur.

CAPUT IX. Cur absque dierum mentione scriptum est Deum fecisse in principio coelum et terram.

9. Ideoque Spiritus doctor famuli tui, cum te commemorat fecisse in principio coelum et terram, tacet de temporibus, silet de diebus. Nimirum enim coelum coeli quod in principio fecisti, creatura est aliqua intellectualis; quanquam nequaquam tibi Trinitati coaeterna, particeps tamen aeternitatis tuae, valde mutabilitatem suam prae dulcedine felicissimae contemplationis tuae cohibet, et sine ullo lapsu ex quo facta est inhaerendo tibi, excedit omnem volubilem vicissitudinem temporum. Ista vero informitas, terra invisibilis et incomposita, nec ipsa in diebus numerata est. Ubi enim nulla species, nullus ordo; nec venit quidquam, nec praeterit: et ubi hoc non fit; non sunt utique dies, nec vicissitudo spatiorum temporalium.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Confessiones (CSEL) Comparer
Confessiones (PL)
Traductions de cette œuvre
Bekenntnisse Comparer
Les confessions de Saint Augustin Comparer
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité