• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Confessiones Confessiones (PL)
*LIBER QUARTUS.* Pudet Augustinum se Manichaeorum sectae addictum fuisse per novennium, atque alios secum in eumdem errorem pertraxisse; tum etiam consuluisse mathematicos: et amicum sibi interea morte praereptum, acerbiori quam aequum esset animi dolore fuisse prosecutum; cujus occasione, de vana et de solida amicitia non pauca dicit. Mentionem facit librorum de Pulchro et Apto, a se anno aetatis vigesimo sexto aut vigesimo septimo conscriptorum; necnon quam facili negotio liberalium artium libros atque Aristotelis Categorias, anno aetatis ferme vigesimo, per sese intellexerit.

CAPUT VI. Quantus ex amici morte dolor.

11. Quid autem ista loquor? Non enim tempus querendi nunc est, sed confitendi tibi. Miser eram, et miser est omnis animus vinctus amicitia rerum mortalium; et dilaniatur cum eas amittit, et tunc sentit miseriam qua miser est et antequam amittat eas. Sic ego eram illo tempore, et flebam amarissime, et requiescebam in amaritudine. Ita miser eram, et habebam chariorem illo amico meo vitam ipsam miseram. Nam quamvis eam mutare vellem, nollem tamen amittere magis quam illum. Et nescio an vellem vel pro illo, sicut de Oreste et Pylade traditur, si non fingitur, qui vellent pro invicem vel simul mori, quia morte pejus eis erat non simul vivere. Sed in me nescio quis affectus nimis huic contrarius ortus erat; et taedium vivendi erat in me gravissimum, et moriendi metus. Credo quo magis illum amabam, eo magis mortem, quae mihi eum abstulerat, tanquam [Col. 0698] atrocissimam inimicam oderam et timebam, et eam repente consumpturam omnes homines putabam, quia illum potuit. Sic eram omnino, memini. Ecce cor meum, Deus meus: ecce intus vide quia memini, spes mea, qui me mundas a talium affectionum immunditia, dirigens oculos meos ad te, et evellens de laqueo pedes meos 1. Mirabar enim caeteros mortales vivere, quia ille, quem quasi non moriturum dilexeram, mortuus erat; et me magis, quia illi alter eram, vivere illo mortuo mirabar. Bene quidam dixit de amico suo: Dimidium animae meae 2. Nam ego sensi animam meam et animam illius unam fuisse animan in duobus corporibus; et ideo mihi horrori erat vita, quia nolebam dimidius vivere, et ideo forte mori metuebam, ne totus ille moreretur quem multum amaveram 3.


  1. Psal. XXIV, 15  ↩

  2. Horat. Carm., lib. 1, ode 3  ↩

  3. Retract. lib. 2, c. 6 ↩

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Confessiones (CSEL) vergleichen
Confessiones (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Bekenntnisse vergleichen
Les confessions de Saint Augustin vergleichen
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung