• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Confessiones Confessiones (PL)
*LIBER QUINTUS.* Annum aetatis suae exhibet vigesimum nonum, quo scilicet, comperta fausti Manichaei imperitia, propositum in illa secta proficiendi abjecit; quo etiam Roma, ubi tunc rhetoricam profitebatur, missus Mediolanum ut eamdem artem doceret, coepit audito Ambrosio resipiscere, et de Manichaeismo abdicando necnon de repetendo catechumenatu decernere.

CAPUT VII. Alienatur a secta Manichaeorum.

12. Nam posteaquam ille mihi imperitus earum artium, quibus eum excellere putaveram, satis apparuit, desperare coepi posse eum mihi illa quae me movebant aperire atque dissolvere; quorum quidem ignarus posset veritatem tenere pietatis, sed si manichaeus non esset. Libri quippe eorum pleni sunt longissimis fabulis, de coelo et sideribus, et sole et luna: quae mihi eum, quod utique cupiebam, collatis numerorum rationibus, quas alibi ego legeram, utrum potius ita essent ut Manichaei libris continebantur, an certe vel par etiam inde ratio redderetur, subtiliter explicare posse jam non arbitrabar. Quae tamen ubi consideranda et discutienda protuli, modeste sane ille nec ausus est subire ipsam sarcinam. Noverat enim se ista non nosse, nec eum puduit confiteri. Non erat de talibus quales multos loquaces passus eram, conantes ea me docere, et dicentes nihil. Iste vero cor habebat, etsi non rectum ad te, nec tamen nimis incautum ad seipsum. Non usquequaque imperitus erat imperitiae suae, et noluit se temere disputando in ea coarctari, unde nec exitus ei ullus, nec facilis esset reditus: etiam hinc mihi amplius placuit. Pulchrior est enim temperantia confitentis animi, quam illa quae nosse cupiebam: et eum in omnibus difficilioribus et subtilioribus quaestionibus talem inveniebam.

13. Refracto itaque studio quod intenderam in Manichaei litteras, magisque desperans de caeteris eorum doctoribus, quando in multis quae me movebant, ita ille nominatus apparuit; coepi cum eo pro studio ejus agere vitam, quo ipse flagrabat in eas litteras, quas tunc jam rhetor Carthagini adolescentes docebam; et legere cum eo, sive quae ille audita desideraret, sive quae ipse tali ingenio apta existimarem. Caeterum conatus omnis meus, quo proficere in illa secta statueram, illo homine cognito prorsus intercidit: non ut ab eis omnino separarer, sed quasi melius quidquam non inveniens, eo quo jam quoquo modo irrueram, contentus interim esse decreveram, nisi aliquid forte quod magis eligendum esset eluceret. Ita ille Faustus, qui multis laqueus mortis exstitit, meum quo captus eram relaxare jam coeperat, nec volens nec sciens. Manus enim tuae, Deus meus, in abdito providentiae tuae, non deserebant animam meam; et de sanguine cordis matris meae, per lacrymas ejus diebus ac noctibus pro me sacrificabatur tibi; et egisti mecum miris modis. Tu illud egisti, [Col. 0712] Deus meus. Nam a Domino gressus hominis diriguntur; et viam ejus volet 1. Aut quae procuratio salutis, praeter manum tuam, reficientem quae fecisti?


  1. Psal. XXXVI, 23 ↩

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Confessiones (CSEL) Comparer
Confessiones (PL)
Traductions de cette œuvre
Bekenntnisse Comparer
Les confessions de Saint Augustin Comparer
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité