• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Confessiones Confessiones (PL)
*LIBER SEXTUS.* Cum jam Monnica ipsius mater Mediolanum advenisset, ipseque annum aetatis ageret trigesimum, Ambrosii concionibus admonitus, catholicae doctrinae veritatem, quam Manichaei falso insimulabant, magis magisque intelligebat. Alypii amici sui mores prosequitur. In diversa rapiebatur, dum de vita melius instituenda deliberaret; mortis quoque ac judicii metu perculsus, ad vitae conversionem in dies accendebatur.

CAPUT VI. De miseria ambitiosorum, adducto exemplo mendici laetantis.

9. Inhiabam honoribus, lucris, conjugio; et tu irridebas. Patiebar in eis cupiditatibus amarissimas difficultates, te propitio tanto magis, quanto minus sinebas mihi dulcescere quod non eras tu. Vide cor meum, Domine, qui voluisti ut hoc recordarer et confiterer tibi. Nunc tibi inhaereat anima mea, quam de visco tam tenaci mortis exuisti. Quam misera erat! et sensum vulneris tu pungebas, ut relictis omnibus converteretur ad te qui es super omnia, et sine quo nulla essent omnia; converteretur, et sanaretur. Quam ergo miser eram, et quomodo egisti ut sentirem miseriam meam, die illo quo cum pararem recitare Imperatori laudes, quibus plura mentirer, et mentienti [Col. 0724] faveretur ab scientibus, easque curas anhelaret cor meum, et cogitationum tabificarum febribus aestuaret; transiens per quemdam vicum Mediolanensem, animadverti pauperem mendicum, jam credo saturum, jocantem atque laetantem: et ingemui, et locutus sum cum amicis qui mecum erant, multos dolores insaniarum nostrarum, quia omnibus talibus conatibus nostris, qualibus tunc laborabam, sub stimulis cupiditatum trahens infelicitatis meae sarcinam, et trahendo exaggerans, nihil vellemus aliud nisi ad securam laetitiam pervenire, quo nos mendicus ille jam praecessisset, nunquam fortasse illuc venturos! Quod enim jam ille pauculis et emendicatis nummulis adeptus erat, ad hoc ego tam aerumnosis anfractibus et circuitibus ambiebam, ad laetitiam scilicet temporalis felicitatis. Non enim verum gaudium habebat, sed et ego illis ambitionibus multo falsius quaerebam. Et certe ille laetabatur, ego anxius eram; securus ille, ego trepidus. Et si quisquam percontaretur me, utrum mallem exsultare an metuere; responderem, Exsultare. Rursus si interrogaret, utrum me talem mallem qualis ille, an qualis ego tunc essem; meipsum curis timoribusque confectum eligerem: sed perversitate; numquid veritate? Neque enim eo me praeponere illi debebam, quo doctior eram, quoniam non inde gaudebam, sed placere inde quaerebam hominibus; non ut eos docerem, sed tantum ut placerem. Propterea et ut baculo disciplinae tuae confringebas ossa mea.

10. Recedant ergo ab anima mea qui dicunt ei: Interest unde quis gaudeat. Gaudebat mendicus ille vinolentia; tu gaudere cupiebas gloria. Qua gloria, Domine? Quae non est in te. Nam sicut illud verum gaudium non erat, ita nec illa vera gloria; et amplius vertebat mentem meam. Et ille ipsa nocte digesturus erat ebrietatem suam; ego cum mea dormieram et surrexeram, et dormiturus et surrecturus eram; vide quot diebus. Interest vero unde quis gaudeat, scio, et gaudium spei fidelis incomparabiliter distat ab illa vanitate; sed et tunc distabat inter nos. Nimirum quippe ille felicior erat, non tantum quod hilaritate perfundebatur, cum ego curis eviscerarer; verum etiam, quod ille bene optando acquisiverat vinum, ego mentiendo quaerebam typhum. Dixi tunc multa in hac sententia charis meis, et saepe advertebam in his quomodo mihi esset; et inveniebam male mihi esse, et dolebam et conduplicabam ipsum male. Et si quid arrisisset prosperum, taedebat apprehendere, quia pene priusquam teneretur, avolabat.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Confessiones (CSEL) vergleichen
Confessiones (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Bekenntnisse vergleichen
Les confessions de Saint Augustin vergleichen
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung