• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Confessiones Confessiones (PL)
*LIBER SEPTIMUS.* Exordium suae juventutis, id est annum aetatis trigesimum primum, ob mentis oculos reducit. Narrat se illa aetate densioribus adhuc ignorantiae tenebris involutum, atque errantem circa Dei naturam, necnon circa originem mali, in cujus inquisitione se mirum in modum angebat, pervenisse tandem ad cognitionem Dei sinceram; quamvis nondum digne de Domino Christo sentiret.

CAPUT III. Liberum arbitrium causa peccati.

[Col. 0735]

4. Sed et ego adhuc, quamvis incontaminabilem et inconvertibilem, et nulla ex parte mutabilem dicerem, firmeque sentirem Dominum nostrum Deum verum, qui fecisti non solum animas nostras, sed etiam corpora, nec tantum animas nostras et corpora, sed omnes et omnia; non tenebam explicitam et enodatam causam mali: quaecumque tamen esset, sic eam quaerendam videbam, ut non per illam constringerer Deum incommutabilem mutabilem credere, ne ipse fierem quod quaerebam. Itaque securus eam quaerebam, et certus non esse verum quod illi dicerent, quos toto animo fugiebam; quia videbam, quaerendo unde malum, repletos malitia, qua opinarentur tuam potius substantiam male pati, quam suam male facere.

5. Et intendebam ut cernerem quod audiebam, liberum voluntatis arbitrium causam esse ut male faceremus, et rectum judicium tuum ut pateremur; et eam liquidam cernere non valebam. Itaque aciem mentis de profundo educere conatus, mergebar iterum; et saepe conatus, margebar iterum atque iterum. Sublevabat enim me in lucem tuam quod tam me sciebam habere voluntatem, quam me vivere. Itaque cum aliquid vellem aut nollem, non alium quam me velle ac nolle certissimus eram, et ibi esse causam peccati mei jam jamque animadvertebam. Quod autem invitus facerem, pati me potius quam facere videbam; et id non culpam, sed poenam esse judicabam, qua me non injuste plecti, te justum cogitans, cito fatebar. Sed rursus dicebam: Quis fecit me? Nonne Deus meus, non tantum bonus, sed ipsum bonum? Unde igitur mihi male velle et bene nolle, ut esset cur juste poenas luerem? Quis in me hoc posuit, et insevit mihi plantarium amaritudinis, cum totus fierem a dulcissimo Deo meo? Si diabolus auctor, unde ipse diabolus? Quod si et ipse perversa voluntate ex bono angelo diabolus factus est; unde et in ipso voluntas mala qua diabolus fieret, quando totus angelus a conditore optimo factus esset bonus? His cogitationibus deprimebar iterum et suffocabar: sed non usque ad illum infernum subducebar erroris, ubi nemo confitetur tibi, dum tu potius mala pati, quam homo facere putatur.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Confessiones (CSEL) Comparer
Confessiones (PL)
Traductions de cette œuvre
Bekenntnisse Comparer
Les confessions de Saint Augustin Comparer
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité