33.
R. Quid ergo jam opus est ut de disciplina disputationis requiramus? Sive enim figurae geometricae in veritate, sive in eis veritas sit, anima nostra, id est intelligentia nostra, contineri nemo ambigit, ac per hoc in nostro animo etiam veritas esse cogitur. Quod si quaelibet disciplina ita est in animo, ut in subjecto inseparabiliter, nec interire veritas potest; quid, quaeso, de animi perpetua vita, nescio qua mortis familiaritate dubitamus? An illa linea vel quadratura vel rotunditas habent alia quae imitentur ut vera sint? A. Nullo modo id possum credere, nisi forte aliud sit linea quam longitudo sine latitudine, et aliud circulus quam linea circumducta undique ad medium aequaliter vergens. R. Quid ergo cunctamur? An ubi ista sunt, veritas non est? A. Avertat Deus amentiam. R. An disciplina non est in animo? A. Quis hoc dixerit? R. Sed forte potest, intereunte subjecto, id quod in subjecto est permanere? A. Quando mihi hoc persuadetur? R. Restat ut occidat veritas. A. Unde fieri potest? R. Immortalis est igitur anima: jamjam crede rationibus tuis, crede veritati; clamat et in te esse habitare, et immortalem esse, nec sibi suam sedem quacumque corporis morte posse subduci. Avertere ab umbra tua, revertere in te; nullus est interitus tuus, nisi oblitum te [Col. 0902] sese quod interire non possis. A. Audio, resipisco, recolere incipio. Sed, quaeso, illa quae restant expediasquomodo in animo imperito, non enim eum mortalem dicere possumus, disciplina et veritas esse intelligantur. R. Aliud ista quaestio volumen desiderat, si eam vis tractari diligenter: simul et illa quae, ut potuimus, investigata sunt, recensenda tibi esse video; quia si nihil eorum quae concessa sunt dubium est, multum nos egisse arbitror, nec cum parva securitate caetera quaerere.