34.
A. Ita est ut dicis, et obtempero praeceptis tuis libens. Sed illud saltem impetrem, antequam terminum volumini statuas, ut quid intersit inter veram figuram, quae intelligentia continetur, et cam quam sibi fingit cogitatio, quae graece sive phantasia sive phantasma dicitur, breviter exponas. R. Hoc quaeris quod videre nisi mundissimus non potest, et ad cujus rei visionem parum es exercitatus; neque nunc per istos circuitus aliud quam exercitationem tuam, ut illud videre sis idoneus, operamur: tamen interesse plurimum quomodo possit doceri, fortasse breviter planum facio. Fac enim te aliquid esse oblitum, aliosque te velle quasi in memoriam revocare. Dicunt ergo illi: Numquidnam hoc est, aut illud? diversa velut similia proferentes. Tu vero nec illud vides quod recordari cupis, et tamen vides non hoc esse quod dicitur. Numquidnam tibi cum hoc evenit, omni modo videtur oblivio? Nam ipsa discretio, qua non admittitur quod falso admoneris, pars quaedam recordationis est. A. Ita videtur. R. Tales ergo nondum verum vident; falli tamen decipique non possunt; et quid quaerant, satis norunt. At si tibi quispiam dicat te post paucos dies risisse quam natus es, non audes dicere falsum esse: et si auctor sit cui fides habenda est, non recordaturus, sed crediturus es; totum enim tempus illud validissima oblivione tibi sepultum est: an aliter putas? A. Prorsus consentio. R. Haec igitur ab illa oblivione plurimum differt, sed illa media est. Nam est alia recordationi revisendaeque veritati propior atque vicinior: cui simile est quando videmus aliquid, certoque recognoscimus id nos vidisse aliquando, atque nosse affirmamus; sed ubi, aut quando, aut quomodo, aut apud quem nobis in notitiam venerit, satagimus repetere atque recolere. Ut si de homine nobis contigerit, etiam quaerimus ubi eum noverimus: quod cum ille commemoraverit, repente tota res memoriae quasi lumen infunditur, nihilque amplius, ut reminiscamur, laboratur. An hoc genus ignotum tibi est, aut obscurum? A. Quid hoc planius? aut quid crebrius mihi accidere solet?