30.
A. Habeo gratiam, et ista mecum atque adeo tecum, quando in silentio sumus, diligenter cauteque tractabo, si nullae se tenebrae immittant, suique etiam, quod vehementer formido, mihi faciant delectationem. R. Constanter Deo crede, eique te totum committe quantum potes. Noli esse velle quasi proprius et in tua potestate; sed ejus clementissimi et [Col. 0885] utilissimi Domini te servum esse profitere. Ita enim te ad se sublevare non desinet, nihilque tibi evenire permittet, nisi quod tibi prosit, etiam si nescias. A. Audio, credo, et quantum possum obtempero; plurimumque ipsum deprecor, ut plurimum possim, [Col. 0886] nisi quid forte amplius a me desideras. R. Bene habet interim, facies postea quidquid jam visus ipse praeceperit.