• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Soliloquia Soliloquia (PL)
*LIBER SECUNDUS.* In eo secum Augustinus de vero et falso copiose disputat, ut demum veritatis perpetuitate bene perspecta, animam ipsam hominis, quae veritatis sedes est, immortalem esse concludat.
CAPUT III. *Si falsitas semper erit, et sine sensu esse non poterit, sequitur animam aliquam semper exstituram.*

3.

R. Nunc respondeas mihi velim, utrum tibi sentire anima videatur, an corpus? A. Anima videtur. R. Quid? intellectus videtur tibi ad animam pertinere? A. Prorsus videtur. R. Ad solam animam, an ad aliquid aliud? A. Nihil aliud video praeter animam, nisi Deum, ubi intellectum esse credam. R. Jam illud videamus. Si tibi quispiam istum parietem non esse parietem, sed arborem diceret, quid putares? A. Aut ejus sensum, aut meum falli, aut hoc nomine ab eo parietem vocari. R. Quid, si et illi species arboris in eo appareat, et tibi parietis? nonne poterit utrumque verum esse? A. Nullo modo; quia una eademque res, et arbor et paries esse non potest. Quamvis enim singulis nobis singula esse videantur, necesse est unum nostrum imaginationem falsam pati. R. Quid, si nec paries nec arbor est, et ambo fallimini? A. Potest id quidem. R. Hoc ergo unum superius praetermiseras. A. Fateor. R. Quid, si agnoscatis aliud vobis videri quam est? numquidnam fallimini? A. Non. R. Potest igitur et falsum esse quod videtur, et non falli cui videtur. A. Potest. R. Confitendum est igitur non eum falli qui falsa videt, sed eum qui assentitur falsis. A. Plane confitendum. R. Quid ipsum falsum? quare falsum est? A. Quod aliter sese habet quam videtur. [Col. 0887] R. Si ergo non sint quibus videatur, nihil est falsum. A. Sequitur. R. Non igitur est in rebus falsitas, sed in sensu: non autem fallitur qui falsis non assentitur. Conficitur ut aliud simus nos, aliud sensus; siquidem, cum ipse fallitur, possumus nos non falli. A. Nihil habeo quod contradicam. R. Sed numquid, cum anima fallitur, audes te dicere non esse falsum? A. Quo pacto istud audeam? R. At nullus sensus sine anima, nulla falsitas sine sensu. Aut operatur igitur anima, aut cooperatur falsitati. A. Trahunt praecedentia consensionem.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Soliloquia (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Les Soliloques vergleichen
Two Books of Soliloquies vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung