• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Soliloquia Soliloquia (PL)
*LIBER SECUNDUS.* In eo secum Augustinus de vero et falso copiose disputat, ut demum veritatis perpetuitate bene perspecta, animam ipsam hominis, quae veritatis sedes est, immortalem esse concludat.
CAPUT IV. *Ex falsitatis seu veritatis perpetuitate possitne colligi animae immortalitas.*

5.

A. O plumbeum pugionem! Posses enim concludere hominem esse immortalem, si tibi concessissem nunquam istum mundum esse posse sine homine, eumque mundum esse sempiternum. R. Bene quidem vigilas. Sed tamen non parum est quod confecimus, rerum naturam sine anima esse non posse, nisi forte in rerum natura falsitas aliquando non erit. A. Istud quidem consequens esse confiteor. Sed jam amplius deliberandum censeo, utrum superius concessa non nutent. Non enim parvum gradum ad animae immortalitatem factum esse video. R. Satisne considerasti, ne quid temere dederis? A. Satis quidem, sed nihil video quo me arguam temeritatis. R. Ergo confectum est rerum naturam sine anima viva esse non posse. A. Confectum hactenus, ut possint vicissim aliae nasci, aliae mori. R. Quid, si de natura rerum falsitas auferatur? nonne fiet ut vera sint omnia? A. Consequi video. R. Responde unde tibi videatur paries iste verus esse. A. Quia ejus non fallor aspectu. R. Ergo quia ita est ut videtur. A. Etiam. R. Si igitur aliquid inde falsum est quod aliter videtur atque est, inde verum quod ita ut est videtur; ablato eo cui videtur, nec falsum quidquam, nec verum est. At si falsitas in rerum natura non sit, vera sunt omnia. Nec videri quidquam nisi viventi animae potest. Manet igitur anima in rerum natura, si auferri falsitas non potest; manet, si potest. A. Video robustius quidem esse factum [Col. 0888] quod jam conclusum erat; sed nihil hac adjectione promovimus. Nihilominus enim manet illud quod plurimum me movet, nasci animas et interire, atque ut non desint mundo, non earum immortalitate, sed successione provenire.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Soliloquia (PL)
Translations of this Work
Les Soliloques Compare
Two Books of Soliloquies Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy