13.
R. Nunc attende, dum eadem rursum recurrimus, quo fiat apertius quod conamur ostendere. A. Eccum, loquere quod vis. Nam ego circumitum istum semel statui tolerare, neque in eo defatiscar spe tanta perveniendi quo nos tendere sentio. R. Bene facis. Sed attende utrum tibi videatur, cum ova similia videmus, [Col. 0891] aliquod eorum falsum esse recte nos posse dicere. A. Nullo modo videtur. Omnia enim si ova sunt, vera ova sunt. R. Quid, cum de speculo resultare imaginem videmus? quibus signis falsam esse comprehendimus? A. Scilicet quod non tenetur, non sonat, non per se movetur, non vivit, et caeteris innumerabilibus, quae prosequi longum est. R. Video te nolle immorari, et properationi tuae mos gerendus est. Itaque, ne singula repetam, si et illi homines quos videmus in somnis, vivere, loqui, teneri a vigilantibus possent, nihilque inter ipsos differret, et eos quos expergefacti ac sani alloquimur et videmus, numquidnam eos falsos diceremus? A. Quo pacto istud recte diceretur? R. Ergo si eo veri essent, quo veri simillimi apparerent, nihilque inter eos et veros omnino distaret, eoque falsi quo per illas vel alias differentias dissimiles convincerentur; nonne similitudinem veritatis matrem, et dissimilitudinem falsitatis esse fatendum est? A. Non habeo quid dicam, et pudet me tam temerariae consensionis meae superioris.