6.
Quid ergo? ut ad propositum, inquam, redeamus; videturne tibi non invento vero beate posse vivi, si tantum quaeratur? Repeto, inquit, sententiam illam meam: Minime videtur. Vos, inquam, quid opinamini? Tum Licentius: Mihi prorsus, inquit, videtur: nam majores nostri, quos sapientes beatosque accepimus, eo solo quod verum quaerebant, bene beateque vixerunt. Ago gratias, inquam, quod cum Alypio me judicem fecistis, cui, fateor, invidere jam coeperam. Quoniam igitur alteri vestrum videtur beatam vitam sola investigatione veritatis; alteri, non nisi inventione posse contingere; Navigius autem paulo ante ostendit in tuam, Licenti, partem se velle transire: magnopere exspecto quales sententiarum vestrarum patroni esse possitis. Res enim magna est, et diligenti discussione dignissima. Si res magna est, ait Licentius, magnos viros desiderat. Noli quaerere, inquam, praesertim in hac villa, quod ubivis gentium reperire difficile est: sed potius explica, cur id quod abs te non temere, ut opinor, prolatum est, et qua tibi ratione videatur: nam et maximae res, cum a parvis quaeruntur, magnos eos solent efficere.