21.
Tamen quod Zeno definivit, quantum stulti pos sumus, discutiamus. Id visum ait posse comprehendi, quod sic appareret, ut falsum apparere non posset. Manifestum est, nihil aliud in perceptionem venire. Hoc et ego, inquit Archesilas, video, et hoc ipso doceo nihil percipi. Non enim tale aliquid inveniri potest. Fortasse abs te, atque ab aliis stultis: at a sapiente cur non potest? Quanquam et ipsi stulto nihil responderi posse arbitror, si tibi dicat ut illo memorabili acumine tuo hanc ipsam Zenonis definitionem refellas, et ostendas eam etiam falsam esse posse: quod si non potueris, hanc ipsam quam percipias habes; si autem refelleris, unde a percipiendo impediaris non habes. Ego eam refelli posse non video, et omnino verissimam judico. Itaque cum eam scio, quamvis sim stultus, nonnihil scio. Sed fac illam cedere versutiae tuae. Utar complexione securissima. Aut enim vera est, aut falsa: si vera, bene teneo; si falsa, potest aliquid percipi, etiamsi habeat communia signa cum falso. Unde, inquit, potest? Verissime igitur Zeno definivit, nec ei quisquis vel in hoc consensit, erravit. An parvae laudis et sinceritatis definitionem putabimus, quae contra eos qui erant adversum perceptionem multa dicturi, cum designaret quale esset quod percipi posset, seipsam talem esse monstravit? Itaque comprehensibilibus rebus et definitio est, et exemplum. Utrum, ait, etiam ipsa vera sit nescio: sed quia est probabilis, ideo sequens eam ostendo nihil esse tale, quale illa expressit posse comprehendi. Ostendis fortasse praeter ipsam, et vides, ut arbitror, quid sequatur. Quod si etiam ejus incerti sumus, nec ita nos deserit scientia; scimus enim aut veram esse, aut falsam: [Col. 0945] non igitur nihil scimus. Quanquam nunquam efficiet ut ingratus sim, prorsus ego illam definitionem verissimam judico. Aut enim possunt percipi et falsa, quod vehementius Academici timent, et revera absurdum est; aut nec ea possunt, quae sunt falsis similia: unde illa definitio vera est. Sed jam caetera videamus.