22.
Quamvis haec, nisi fallor, possint ad victoriam satis esse, non tamen fortasse ad victoriae satietatem. Duo sunt quae ab Academicis dicuntur, contra quae, ut valemus, venire instituimus: Nihil posse percipi; et, Nulli rei debere assentiri. De assentiendo mox alias, nunc pauca de perceptione dicemus. Nihilne prorsus dicitis posse comprehendi? Hic evigilavit Carneades: nam nemo istorum minus alte quam ille dormivit, et circumspexit rerum evidentiam. Itaque credo, secum ipse, ut fit, loquens: Ergone, ait, Carneades, dicturus es nescire te utrum homo sis, an formica? Aut de te Chrysippus triumphabit? Dicamus ea nos nescire quae inter philosophos inquiruntur; caetera ad nos non pertinere, ut si in luce titubavero quotidiana et vulgari, ad illas imperitorum tenebras provocem, ubi soli quidam divini oculi vident: qui me etiam si palpitantem atque cadentem aspexerint, caecis prodere nequeant, praesertim arrogantibus, et quos doceri aliquid pudeat. Laute quidem, o graeca industria, succincta et parata procedis; sed non respicis illam definitionem et inventum esse philosophi, et in vestibulo philosophiae fixam atque fundatam. Quam si succidere tentabis, rediet bipennis in crura: illa enim labefactata, non solum potest aliquid percipi, sed etiam id potest quod simillimum falso est, si eam non audebis evertere. Est enim latibulum tuum unde in incautos transire cupientes vehemens erumpis atque exsilis: aliquis te Hercules in tua spelunca tanquam semihominem Cacum suffocabit, et ejusdem molibus opprimet, docens aliquid esse in philosophia quod tanquam simile falso incertum abs te fieri non possit. Certe ad alia properabam; hoc quisquis urget, teipsum, Carneades, magna afficit contumelia, quem a me veluti mortuum putat ubicumque aut undecumque posse superari. Si autem non putat, immisericors est, qui me passim deserere praesidia et tecum in campo certare cogit: in quem descendere cum coepissem, solo tuo nomine territus pedem retuli, et de superiore loco nescio quid jaculatus sum, quod utrum ad te pervenerit, vel quid egerit, viderint sub quorum examine dimicamus. Sed quid metuo ineptus? Si bene memini, mortuus es, nec jam pro sepulcro tuo jure pugnat Alypius: facile me contra umbram tuam Deus adjuvabit.