35.
Certe enim, non fortasse omnis qui errat, peccat; omnis tamen qui peccat, aut errare conceditur, aut aliquid pejus. Quid si ergo aliquis adolescentium cum hos audierit dicentes: Turpe est errare, et ideo nulli rei consentire debemus; sed tamen cum agit quisque quod ei videtur probabile, nec peccat, nec errat: illud tantum meminerit, quidquid occurrit vel animo vel sensibus, non pro vero esse approbandum. Id igitur audiens adolescens, insidiabitur pudicitiae uxoris alienae, Te, te consulo, M. Tulli; de adolescentium moribus vitaque tractamus, cui educandae atque instituendae omnes illae litterae tuae vigilaverunt. Quid aliud dicturus es, quam non tibi esse probabile ut id [Col. 0953] faciat adolescens? At illi probabile est. Nam si ex alieno probabili vivimus, nec tu debuisti administrare rempublicam; quia Epicuro visum est non esse faciendum. Adulterabit igitur ille juvenis conjugem alienam: qui deprehensus si fuerit, ubi te inveniet a quo defendatur? Quanquam etiam si inveniat, quid dicturus es? Negabis profecto. Quid si tam clarum est, ut frustra inficiere? Persuadebis nimirum, tanquam in Cumano gymnasio atque adeo Neapolitano, nihil eum peccasse, imo etiam nec errasse quidem. Non enim faciendum esse adulterium pro vero sibi persuasit; probabile occurrit, secutus est, fecit: aut fortasse non fecit, sed fecisse sibi visus est. Iste autem maritus, homo fatuus, perturbat omnia litibus pro uxoris castitate proclamans, cum qua forte nunc dormit, et nescit. Hoc illi judices si intellexerint, aut negligent Academicos, et tanquam crimen verissimum punient; aut eisdem obtemperantes, verisimiliter hominem probabiliterque damnabunt, ut jam quid agat iste patronus prorsus ignoret. Cui enim succenseat non habebit, cum omnes se nihil errasse dicant; quando non assentientes, id quod visum est, probabile fecerint. Ponet igitur personam patroni, et philosophi consolatoris suscipiet: ita facile adolescenti, qui jam tantum in Academia profecerit, persuadebit ut se tanquam in somnis putet esse damnatum. Sed vos me jocari arbitramini: liquet dejerare per omne divinum 1, nescire me prorsus quomodo iste peccaverit; si, quisquis id egerit quod probabile videtur, non peccat. Nisi forte in totum aliud esse dicunt errare, aliud peccare; seque illis praeceptis egisse ne erremus, peccare autem nihil magnum esse duxisse.
-
Lib. I Retract. cap. 1, n. 4 ↩