• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Academicos Contra Academicos (PL)
LIBER TERTIUS Exhibet disputationes duas, quarum initio statuitur fortunam nihil sive adjumento sive impedimento esse sapienti. Mox Augustinus, repugnante pro susceptis partibus Alypio, probat nonnihil sciri a sapiente, utpote qui saltem sapientiam noverit. Deinde Zenonis definitionem discutit, et duo illa redarguit Academicorum placita: « Nihil percipi posse; » et, « Nulli rei debere assentiri. » Dicit demum videri sibi Academicos non ita sensisse uti vulgo existimantur.
DISPUTATIO SECUNDA.
CAPUT XVII. *Academici quare dissimularint suam sententiam.*
39.

Quod si Zeno expergefactus esset aliquando, et vidisset neque quidquam comprehendi posse, nisi quale ipse definiebat, neque tale aliquid in corporibus posse inveniri, quibus ille tribuebat omnia; olim prorsus hoc genus disputationum, quod magna necessitate flagraverat, fuisset exstinctum. Sed Zeno imagine constantiae deceptus, ut ipsis Academicis videbatur, nec mihi etiam non videtur, pertinax fuit: fidesque illa corporum perniciosa quoquo modo potuit pervixit in Chrysippum, qui ei (nam maxime poterat), magnas vires latius se diffundendi dabat; nisi ex illa parte Carneades acrior et vigilantior superioribus caeteris ita restitisset, ut mirer illam opinionem aliquid etiam postea valuisse. Namque Carneades primo illam velut calumniandi impudentiam, qua videbat Archesilam non mediocriter infamatum, deposuit; ne contra omnia velle dicere quasi ostentationis causa videretur: sed ipsos proprie sibi Stoicos, atque Chrysippum convellendos evertendosque proposuit.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Academicos (PL)
Translations of this Work
Contre les Académiciens Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy