• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Academicos Contra Academicos (PL)
*LIBER PRIMUS.* Romamanus ad philosopmam incitatur prooemio libri hujus, in quo ejus filius Licentius cum Trygetio per tres disputationes congreditur. Ille pro Academicis beatam vitam ipsa inquisitione veri, hic contra nonnisi veri comprehensione constare propugnat. Venit in contentionem definitio erroris, necnon definitio sapientiae, quae luculenter explicatur.
DISPUTATIO SECUNDA.
CAPUT V. *Quidnam sit sapientia.*
13.

Hic Trygetius: Dasne, inquit, sapientiam rectam viam vitae esse? Do, inquit, sine dubio: sed tamen volo mihi sapientiam definias, ut sciam utrum quae mihi, eadem tibi esse videatur. Et ille: Parum tibi, ait, videtur definita hoc ipso quod nunc interrogatus es? Etiam quod volui concessisti. Si enim non fallor, non falso recta via vitae sapientia nominatur. Tum Licentius: Nihil mihi tam ridiculum, quam ista definitio videtur, inquit. Fortasse, ait ille: pedetentim tamen quaeso, ut ratio praeveniat risum tuum: nihil enim est foedius risu irrisione dignissimo. Quid enim, ait ille, nonne fateris vitae mortem esse contrariam? Fateor, ait. Mihi igitur, inquit ille, via vitae nulla magis videtur, quam ea qua quisque pergit, ne in mortem incidat. Assentiebatur Trygetius. Ergo si viator quispiam diverticulum vitans, quod a latronibus obsideri audierit, recta ire pergat, atque ita evadat interitum; nonne et viam vitae, et rectam secutus est; et eam sapientiam nominat nemo? Quomodo igitur omnis recta vitae via sapientia est? Concessi enim esse, sed non solam. Definitio autem nihil complecti debuit, quod esset alienum. Itaque rursus defini, si placet, quid tibi videtur esse sapientia.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Academicos (PL)
Translations of this Work
Contre les Académiciens Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy