16.
Deinde mox ut illuxit, ita enim res erant pridie constitutae ut largum esset otium, statim peragendum negotium susceptum est. Tum ego: Heri postulasti, inquam, Trygeti, ut a judicis munere ad sapientiae patrocinium descenderem: quasi vero quemquam in sermone vestro adversarium sapientia pateretur; aut ullo defendente ita laboraret, ut majus implorare deberet auxilium. Nam neque inter vos aliud quaerendum natum est, quam quid sit sapientia; in quo eam vestrum neuter oppugnat, quia uterque desiderat. Neque si tu in definienda sapientia defecisse te putas, propterea reliqua defensio sententiae tuae tibi deserenda est. Itaque a me nihil aliud habebis quam definitionem sapientiae, quae nec mea nec nova est, sed et priscorum hominum, et quam vos mirer non recordari. Non enim nunc primum auditis, Sapientiam esse rerum humanarum divinarumque scientiam.