22.
Jam res divinae cum, omnibus concedentibus, meliores augustioresque multo quam humanae sint; quo pacto ille eas assequi poterat, qui quid esset ipse, nesciebat? Nisi forte existimas sidera, quae quotidie contemplamur, magnum quiddam esse in comparatione verissimi et secretissimi Dei, quem raro fortasse intellectus, sensus autem nullus attingit: haec autem praesto sunt oculis nostris. Nec ista igitur sunt illa divina, qualia se sola scire sapientia profitetur: caetera autem quibus isti, nescio qui divinantes, vel ad vanam jactantiam, vel ad quaestum abutuntur, prae sideribus [Col. 0917] profecto viliora sunt. Non igitur Albicerius rerum humanarum ac divinarum scientiae particeps fuit, frustraque abs te isto modo definitio nostra tentata est. Postremo cum quidquid praeter res humanas atque divinas est, nos vilissimum ducere et omnino contemnere oporteat; quaero in quibus rebus quaerat ille tuus sapiens veritatem? In divinis, ait ille: nam virtus etiam in homine sine dubitatione divina est. Has igitur Albicerius jam sciebat, quas tuus sapiens semper inquiret? Tum Licentius: Divinas, ait, et ille noverat, sed non eas quae a sapiente quaerendae sunt. Quis enim non evertat omnem loquendi consuetudinem, si ei divinationem concedat, adimat res divinas, e quibus divinatio nominata est? Quare illa vestra definitio, ni fallor, nescio quid aliud quod ad sapientiam non pertineret, inclusit.