1.
O utinam, Romaniane, hominem sibi aptum ita vicissim virtus fortunae repugnanti posset auferre, ut ab ea sibi auferri neminem patitur! jam tibi profecto injecisset manum, suique juris te esse proclamans, et in bonorum certissimorum possessionem traducens, ne prosperis quidem casibus servire permitteret. Sed quoniam ita comparatum est, sive pro meritis nostris, sive pro necessitate naturae 1, ut divinum animum mortalibus inhaerentem, nequaquam sapientiae portus accipiat, ubi neque adversante fortunae flatu, neque secundante moveatur; nisi eo illum fortuna ipsa, vel secunda, vel quasi adversa perducat: nihil pro te nobis aliud quam vota restant, quibus ab illo cui haec curae sunt Deo, si possumus, impetremus ut te tibi reddat; ita enim facile reddet et nobis; sinatque mentem illam tuam, quae respirationem jamdiu parturit, aliquando in auras verae libertatis emergere. Etenim fortasse quae vulgo fortuna nominatur, occulto quodam ordine regitur; nihilque aliud in rebus casum vocamus, nisi cujus ratio et causa secreta est
-
Lib. 1 Retract., c. 1, n. 2 ↩