• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Academicos Contra Academicos (PL)
*LIBER SECUNDUS.* Romanianum Maecenatem suum ad amplectendam philosophiam rursus cum grati animi significatione hortatur, tresque illi describit Collationes, in quarum prima explicantur placita Academicorum. In secunda novae ac veteris Academiae discrimina referuntur; et exploditur sententia horum philosophorum, qui cum verum haud posse deprehendi putarent, veri tamen simile se sequi profiterentur. In tertia dicitur quid illi verisimile seu probabile appellarent.
DISPUTATIO PRIMA.
CAPUT IV. *Repetuntur in priore libro disputata.*
10.

Post pristinum sermonem, quem in primum [Col. 0924] librum contulimus, septem fere diebus a disputando fuimus otiosi, cum tres tantum Virgilii libros post primum recenseremus, atque ut in tempore congruere videbatur, tractaremus. Quo tamen opere Licentius in poeticae studium sic inflammatus est, ut aliquantum mihi etiam reprimendus videretur. Jam enim ab hac intentione ad nullam se rem devocari libenter ferebat. Tandem tamen ad retractandam quam distuleramus de Academicis quaestionem, cum a me, quantum potui, lumen philosophiae laudaretur, non invitus accessit: et forte dies ita serenus effulserat, ut nulli prorsus rei magis, quam serenandis animis nostris congruere videretur. Maturius itaque solito lectos reliquimus, paululumque cum rusticis egimus, quod tempus urgebat. Tum Alypius: Antequam vos, inquit, audiam de Academicis disputantes, volo mihi legatur sermo ille vester quem dicitis me absente perfectum: non enim possum aliter, cum inde hujus disceptationis occasio nata sit, in audiendis vobis non aut errare, aut certe laborare. Quod cum factum esset, et in eo pene totum antemeridianum tempus consumptum videremus; redire ab agro, qui deambulantes nos acceperat, domum instituimus. Et Licentius: Quaeso, inquit, ante prandium mihi breviter totam Academicorum sententiam exponendo repetere ne graveris, ne quid in ea me fugiat, quod pro partibus meis sit. Faciam, inquam, et eo libentius quo de hac re cogitans parum prandeas. Ne, inquit ille, isthinc securus sis: nam et multos, et maxime patrem meum saepe animadverti eo edaciorem, quo refertior curis esset. Deinde tu quoque de istis metris cogitantem non sic expertus es, ut cura mea mensa secura sit. Quod quidem apud meipsum mirari soleo: quid enim sibi vult, quod tunc cibum pertinacius appetimus cum in aliud intendimus animum? Aut quid est quod manibus et dentibus nostris, occupatis nobis, animus imperiosus fit? Audi potius, inquam, de Academicis quod rogaveras, ne te metra ista volventem, non solum in epulis sine metro, sed etiam in quaestionibus patiar. Si quid autem pro mea parte occultabo, prodet Alypius. Bona fide tua opus est, inquit Alypius: nam si metuendum est, ne aliquid occultes, a me deprehendi difficile posse arbitror eum, a quo me ista didicisse nullus qui me novit ignorat, praesertim cum in prodendo vero non magis victoriae, quam animo tuo consulturus sis.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Academicos (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Contre les Académiciens vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung