• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Academicos Contra Academicos (PL)
*LIBER SECUNDUS.* Romanianum Maecenatem suum ad amplectendam philosophiam rursus cum grati animi significatione hortatur, tresque illi describit Collationes, in quarum prima explicantur placita Academicorum. In secunda novae ac veteris Academiae discrimina referuntur; et exploditur sententia horum philosophorum, qui cum verum haud posse deprehendi putarent, veri tamen simile se sequi profiterentur. In tertia dicitur quid illi verisimile seu probabile appellarent.
DISPUTATIO TERTIA.
CAPUT XIII. *An Academici dissimularint se scire verum.*
30.

Tum ille: Quid illis animi fuerit, inquit, non temere confirmabo. Nam quantum ex libris colligi datur, tu melius nosti quae in verba sententiam suam promere soleant: Me autem de meipso si consulis, inventum nondum verum esse puto. Addo etiam quod de Academicis flagitabas, nec posse inveniri me putare, non solum inolita, quam semper fere animadvertisti opinione mea, sed etiam auctoritate magnorum excellentiorumque philosophorum; quibus nos praebere colla sive imbecillitas nostra, sive sagacitas ipsorum, ultra quam nihil jam inveniri posse credendum est, nescio quomodo compellit. Hoc est, inquam, quod volui. Nam verebar, ne cum tibi quoque id videretur quod mihi; disputatio nostra manca remaneret, nullo existente qui ex altera parte rem venire in manus cogeret, ut diligenter quantum possumus versaretur. Itaque si id evenisset, paratus eram te rogare, ut Academicorum partes ita susciperes, quasi tibi non solum disputasse, sed etiam sensisse viderentur, verum non posse comprehendi. Quaeritur ergo inter nos, utrum illorum argumentis probabile sit nihil percipi posse, ac nulli rei esse assentiendum. Quod si obtinueris, cedam libenter: si autem demonstrare potuero multo esse probabilius, et posse ad veritatem pervenire sapientem, et assensionem non semper esse cohibendam: nihil habebis, ut opinor, cur non te in meam sententiam transire patiaris. Quod cum illi placuisset et caeteris qui aderant, jam vespere obumbrati domum revertimus.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Academicos (PL)
Translations of this Work
Contre les Académiciens Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy