5.
Volo, inquam, mihi paululum aperias, quid tibi inter sapientem et philosophum distare videatur? Sapientem a studioso, ait, nulla re differre arbitror; nisi quod quarum rerum in sapiente quidam habitus inest, earum est in studioso sola flagrantia. Quae sunt tandem istae res, inquam? Nam mihi nihil aliud videtur interesse, nisi quod alter scit sapientiam, alter scire desiderat. Si scientiam, inquit, modesto fine determinas, ipsam rem planius clocutus es. Quoquo modo, inquam, eam determinem, illud omnibus placuit, scientiam falsarum rerum esse non posse. In hoc mihi, inquit ille, visa fuit objicienda praescriptio, ne inconsiderata consensione mea facile in principalis illius quaestionis campis tua equitaret oratio. Plane, inquam, mihi nihil ubi equitare possem reliquisti. Nam nisi fallor, quod jamdudum molior, ad ipsum finem pervenimus. Si enim, ut subtiliter vereque dixisti, nihil inter sapientiae studiosum et sapientem interest, nisi quod iste amat, ille autem habet sapientiae disciplinam; unde etiam nomen ipsum, id est, habitum quemdam exprimere non cunctatus es; nemo autem habere disciplinam potest in animo, qui nihil didicit; nihil autem didicit, qui nihil novit; et nosse falsum nemo potest: novit igitur sapiens veritatem, quem disciplinam sapientiae habere in animo, id est habitum jam ipse confessus es. Nescio, inquit, cujus impudentiae sim, si habitum inquisitionis divinarum humanarumque rerum esse in sapiente confessum me negare voluero. Sed qui tibi videatur inventorum probabilium habitus non esse, non video. Concedis mihi, inquam, falsa neminem scire? Facile id quidem, inquit. Dic jam si potes, inquam, sapientem nescire sapientiam. Quid enim, ait, hoc limite universa concludis, ut videri sibi non possit, comprehendisse se sapientiam? Da, inquam, dexteram. Nam si meministi, hoc est quod heri me dixi effecturum, quod nunc non a me conclusum, sed a te ultro mihi oblatum esse gaudeo. Nam cum inter me et Academicos hoc interesse dixissem, quod illis probabile visum est veritatem non posse comprehendi; mihi autem nondum quidem a me inventam, inveniri tamen posse a sapiente videatur: nunc tu cum mea interrogatione urgereris, utrum sapiens nesciat sapientiam, Videtur sibi scire, dixisti. Quid tum postea, inquit? Quia si videtur sibi, inquam, scire sapientiam, non ei videtur nihil scire posse sapientem. Aut si sapientia nihil est, volo affirmes.