9.
Quae cum ita sint, arbitror die natali meo, quoniam duo quaedam esse in homine convenit inter nos, id est corpus atque animam, non me prandium paulo lautius corporibus nostris solum, sed et animis etiam exhibere debere. Quod autem hoc sit prandium, si esuritis, proferam. Nam si vos invitos, et fastidientes alere conabor, frustra operam insumam; magisque vota facienda sunt, ut tales epulas potius quam illas corporis desideretis. Quod eveniet si sani animi vestri fuerint: aegri enim, sicut in morbis ipsius corporis videmus, cibos suos recusant et respuunt. Omnes se vultu ipso et consentiente voce, quidquid praeparassem jam sumere ac vorare velle dixerunt.
