22.
Quod cum placuisset omnibus: Bene habet, inquam; sed adhuc illud vereor, ne vos moveat quod jam superius concesseramus, miserum esse quisquis beatus non sit: cui consequens erit esse miserum hominem qui propitium tenet Deum, quem adhuc Deum quaerentem nondum diximus esse beatum. An vero, quod ait Tullius, multorum in terris praediorum dominos divites appellamus; omnium virtutum possessores pauperes nominabimus? Sed illud videte, utrum quomodo verum est quod omnis egens miser sit, ita sit verum quod omnis miser egeat. Ita enim erit verum, nihil aliud esse miseriam quam egestatem, quod me nunc, cum diceretur, laudare sensistis. Hoc autem hodie longum est ut quaeramus; quare peto ne fastidio vobis sit ad istam mensam cras etiam convenire. Quod cum omnes se libentissime habere dixissent, surreximus.
