27.
Hic cum et ille et caeteri arrisissent: Illud tamen, inquam, diligentius attendamus, quia etsi timuit iste, non eguit: unde quaestio est. Egere est enim in non habendo, non in timore amittendi quae habeas. Erat autem iste miser, quia metuebat, quamvis non egeret. Non igitur omnis qui miser est, eget. Quod cum approbavisset cum caeteris etiam ipsa cujus sententiam defendebam, aliquantulum tamen addubitans: Nescio, inquit, tamen, et nondum plene intelligo quomodo ab egestate possit miseria, aut egestas a miseria separari. Nam et iste qui dives et locuples erat, et nihil, ut dicitis, amplius desiderabat; tamen quia metuebat, ne amitteret egebat sapientia. Ergone hunc egentem diceremus, si egeret argento et pecunia; cum egeret sapientia, non diceremus? Ubi cum omnes mirando exclamassent, me ipso etiam non mediocriter alacri atque laeto, quod ab ea potissimum dictum esset quod pro magno de philosophorum libris, atque ultimum proferre paraveram: Videtisne, inquam, aliud esse multas variasque doctrinas, aliud animum attentissimum in Deum? Nam unde ista quae miramur, nisi inde procedunt? Hic [P. 0973] Licentius laetus exclamans: Prorsus, inquit, nihil verius, nihil divinius dici potuit. Nam et major et miserabilior egestas nulla est, quam egere sapientia; et qui sapientia non eget, nulla re omnino egere potest.
