36.
Ergo, inquam, quoniam modus ipse nos admonet, convivium aliquo intervallo dierum distinguere, quantas pro viribus possum gratias ago summo et vero Deo Patri, Domino liberatori animarum: deinde vobis qui concorditer invitati, multis etiam me cumulastis muneribus. Nam tantum in nostrum sermonem contulistis, ut me negare non possim, ab invitatis meis esse satiatum. Hic omnibus gaudentibus et laudantibus Deum: Quam vellem, inquit Trygetius, hoc modo nos quotidie pasceres. Modus, inquam, ille ubique servandus est, ubique amandus, si vobis cordi est ad Deum reditus noster. His dictis, facto disputationis fine, discessimus.
