39.
Hinc se illa ratio ad ipsarum rerum divinarum beatissimam contemplationem rapere voluit. Sed ne de alto caderet, quaesivit gradus, atque ipsa sibi viam per suas possessiones ordinemque molita est. Desiderabat enim pulchritudinem, quam sola et simplex posset sine istis oculis intueri; impediebatur a sensibus. Itaque in eos ipsos paululum aciem torsit, qui veritatem sese habere clamantes, festinantem ad alia pergere, importuno strepitu revocabant. Et primo ab auribus coepit, quia dicebant ipsa verba sua esse, quibus jam et grammaticam et dialecticam et rhetoricam fecerat. At ista potentissima secernendi cito vidit quid inter sonum et id cujus signum esset, distaret. Intellexit nihil aliud ad aurium judicium pertinere, quam sonum, eumque esse triplicem; aut in voce animantis, aut in eo quod flatus in organis faceret, aut in eo quod pulsu ederetur. Ad primum pertinere tragoedos vel comoedos, vel choros cujuscemodi, atque omnes omnino qui voce propria canerent: secundum tibiis et similibus instrumentis deputari: tertio dari citharas, lyras, cymbala, atque omne quod percutiendo canorum esset.