43.
In his igitur omnibus disciplinis occurrebant ei omnia numerosa, quae tamen in illis dimensionibus manifestius eminebant, quas in seipsa cogitando atque volvendo intuebatur verissimas: in his autem quae sentiuntur, umbras earum potius atque vestigia recolebat. [Col. 1015] Hic se multum erexit, multumque praesumpsit; ausa est immortalem animam comprobare. Tractavit omnia diligenter, percepit prorsus se plurimum posse; et quidquid posset, numeris posse. Movit eam quoddam miraculum, et suspicari coepit seipsam fortasse numerum esse eum ipsum quo cuncta numerarentur; aut si id non esset, ibi tamen eum esse quo pervenire satageret. Hunc vero totis viribus comprehendit, qui jam universae veritatis index futurus, ille cujus mentionem fecit Alypius, cum de Academicis quaereremus, quasi Proteus in manibus erat 1. Imagines enim falsae rerum earum quas numeramus, ab illo occultissimo quo numeramus defluentes, in sese rapiunt cogitationem, et saepe illum cum jam tenetur, elabi faciunt.
-
Lib. 3, Contra Acad., cap. 5, n. 11 ↩