49.
Ex multis rebus passim ante jacentibus, deinde in unam formam congregatis, unam facio domum. Melior ego, siquidem ego facio, illa fit: ideo melior quia facio; non dubium est inde me esse meliorem quam domus est. Sed non inde sum melior hirundine, aut apicula; nam et illa nidos affabre struit, et illa favos: sed his melior, quia rationale animal sum. At si in ratis dimensionibus ratio est; numquidnam et aves quod fabricant, minus apte congruenterque dimensum est? Imo numerosissimum est. Non ergo numerosa faciendo, sed numeros cognoscendo, melior sum. Quid ergo? illae nescientes operari numerosa poterant? Poterant profecto. Unde id docetur? Ex eo quod nos quoque certis dimensionibus linguam dentibus et palato accommodamus, ut ex ore litterae ac verba prorumpant, nec tamen cogitamus cum loquimur, quo motu oris id facere debeamus. Deinde quis bonus cantator, etiam si musicae sit imperitus, non ipso sensu naturali et rhythmum et melos perceptum memoria custodiat in canendo? quo quid fieri numerosius potest? Hoc nescit indoctus, sed tamen facit operante natura. Quando autem melior, et pecoribus praeponendus? Quando novit quod facit. At nihil aliud me pecori praeponit, nisi quod rationale animal sum.