• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De ordine De ordine (PL)
*LIBER SECUNDUS.* Disputationes hoc libro duae continentur, quibus dum Ordinis definitionem expendunt colloquentes, incidunt in varias quaestiones, scilicet: quomodo sapiens cum Deo maneat immotus; an etiam ea quae perperam ab hominibus fiunt, ex Dei ordine agantur; utrum Deus justus esset ante originem mali; utrum ex Dei ordine malum exortum sit. Agitur demum fusius de recto studendi ordine, qui postulat ut informatis rite moribus, et comparatis humanis disciplinis promoveatur animus ad aliora et divina percipienda.
CAPUT XIX. *Homo unde brutis praestantior, quomodo possit videre Deum.*

51.

Cum autem se composuerit et ordinaverit, ac concinnam pulchramque reddiderit, audebit jam Deum videre, atque ipsum fontem unde manat omne verum, ipsumque Patrem Veritatis. Deus magne, qui erunt illi oculi! quam sani, quam decori, quam valentes, quam constantes, quam sereni, quam beati! Quid autem est illud quod vident? quid, quaeso? Quid arbitremur, quid aestimemus, quid loquamur? Quotidiana verba occurrunt, et sordidata sunt omnia vilissimis rebus. Nihil amplius dicam, nisi promitti nobis aspectum pulchritudinis, cujus imitatione pulchra, cujus comparatione foeda sunt caetera. Hanc quisquis viderit (videbit autem qui bene vivit, bene orat, bene studet), quando eum movebit cur alius optans habere filios non habeat, alius abundantes exponat, alius oderit nascituros, diligat alius natos: quomodo non repugnet nihil futurum esse, quod non sit apud Deum, ex quo necesse est ordine omnia fieri, et tamen non frustra Deum rogari? Postremo, quando justum virum movebunt aut ulla onera, aut ulla pericula, aut ulla fastidia, aut ulla blandimenta fortunae? In hoc enim sensibili mundo vehementer considerandum est quid sit tempus et locus; ut quod delectat in parte, sive loci, sive temporis, intelligatur tamen multo esse melius totum, cujus illa pars est; et rursus, quod offendit in parte, perspicuum sit homini docto, non ob aliud offendere, nisi quia non videtur totum, cui pars illa mirabiliter congruit: in illo vero mundo intelligibili, quamlibet partem, tanquam totum, pulchram esse atque perfectam. Dicentur ista latius, si vestra studia sive memoratum istum a nobis, sive alium fortasse breviorem atque commodiorem, rectum tamen ordinem, ut hortor ac spero, tenere instituerint, atque omnino graviter constanterque tenuerint.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De ordine (PL)
Übersetzungen dieses Werks
De l'ordre vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung