52.
Quod ut nobis liceat, summa opera danda est optimis moribus; Deus enim noster aliter nos exaudire non poterit: bene autem viventes facillime exaudiet 1. Oremus ergo, non ut nobis divitiae, vel honores, vel hujusmodi res fluxae atque nutantes, et quovis resistente transeuntes, sed ut ea proveniant, quae nos bonos faciant ac beatos. Quae vota ut devotissime impleantur, tibi maxime hoc negotium, mater, injungimus; cujus precibus indubitanter credo atque confirmo mihi istam mentem Deum dedisse, ut inveniendae veritati nihil omnino praeponam, nihil aliud velim, nihil cogitem, nihil [Col. 1020] amem. Nec desino credere nos hoc tantum bonum, quod te promerente concupivimus, eadem te petente adepturos. Jam vero te, Alypi, quid horter? quid moneam? Qui propterea nimius non es, quia talia quantumvis amare, fortasse semper parum, nimium vero nunquam recte dici potest.
-
1 Retract., c. 3, n. 3 ↩