54.
Accipio ista, inquam, libenter. Neque enim me tam verba tua, quae vera non sunt, quam verus in verbis animus delectat atque excitat. Et bene quod ei mittere statuimus has litteras, qui de nobis solet libenter multa mentiri. Si qui autem alii fortasse legerint, neque hos metuo, ne tibi succenseant. Quis enim amantis errori in judicando non benevolentissime ignoscat? Quod autem Pythagorae mentionem fecisti, nescio quo illo divino ordine occulto tibi in mentem venisse credo. Res enim multum necessaria mihi prorsus exciderat, quam in illo viro (si quid litteris memoriae mandatis credendum est; quamvis Varroni quis non credat?) mirari et pene quotidianis, ut scis, efferre laudibus soleo 1, quod regendae reipublicae disciplinam suis auditoribus ultimam tradebat jam doctis, jam perfectis, jam sapientibus, jam beatis. Tantos ibi enim fluctus videbat, ut eis nollet committere nisi virum qui et in regendo pene divine scopulos evitaret, et, si omnia defecissent, ipse illis fluctibus quasi scopulus fieret. De solo enim sapiente verissime dici potest,
Ille velut pelagi rupes immota, resistit;
et caetera quae luculentis in hanc sententiam versibus dicta sunt 2. Hic finis disputationis factus est, laetisque omnibus et multum sperantibus consessum dimisimus, cum jam nocturnum lumen fuisset illatum.