8.
Tum interposito modico silentio: Merito, inquam, tu nihil mirabaris, et apud Calliopam te intus tenebas. Merito, inquit ille: sed modo plane dedisti mihi magnum mirari. Quidnam hoc est, inquam? Quod tu, inquit, ista miratus es. Unde enim solet, inquam, oboriri admiratio, aut quae hujus vitii mater est 1, nisi res insolita praeter manifestum causarum ordinem? Et ille: Praeter manifestum, inquit, accipio; nam praeter ordinem nihil mihi fieri videtur. [Col. 0982] Hic ego erectior spe alacriore quam soleo esse, cum aliquid ab his requiro, quod rem tantam et tam subito, heri pene ad ista conversus, adolescentis animus concepisset, nulla unquam de his rebus inter nos antea quaestione agitata: Bene, inquam, bene; sed prorsus bene multum sensisti, multum ausus es: hoc mihi crede; longo intervallo transcendis Heliconem, ad cujus verticem tanquam ad coelum pervenire conaris. Sed pervellem adesses huic sententiae, nam eam labefactare tentabo. Sine, inquit, modo me mihi, quaeso te; nam valde in aliud intendi animum. Hic ego non nihil metuens ne studio poeticae penitus provolutus a philosophia longe raperetur: Irritor, inquam, abs te versus istos tuos omni metrorum genere cantando et ululando insectari, qui inter te atque veritatem immaniorem murum quam inter amantes tuos conantur erigere; nam in se illi vel inolita rimula respirabant. Pyramum enim ille tum canere instituerat.
-
Ibid. ↩