9.
Quod cum severiore quam putabat voce dixissem, subticuit aliquantum. Et ego jam reliqueram coepta, et ad me redieram, ne frustra occupare praeoccupatum atque inepte vellem. Tum ille:
Egomet meo indicio miser quasi sorex,
inquit, non dictum est commodius apud Terentium, quam nunc dici a me de me potest: sed sane illud ultimum fortasse in contrarium vertetur. Quod enim ait ille,
Hodie perii,
1 ego hodie forte inveniar. Nam si non contemnitis quod superstitiosi solent etiam de muribus augurari, si ego illum murem vel soricem, qui me tibi vigilantem detulit, strepitu meo commonui, si quid sapit redire in cubile suum secumque conquiescere; cur non ego ipse isto strepitu vocis tuae commonear philosophari potius quam cantare? Nam illa est, ut tibi quotidie probanti jam coepi credere, vera et inconcussa nostra habitatio. Quare si tibi molestum non est, atque id fieri debere arbitraris, roga quod vis; defendam, quantum possum, ordinem rerum, nihilque praeter ordinem fieri posse asseram. Tantum enim eum animo imbibi atque hausi, ut etiamsi me quisquam in hac disputatione superarit, etiam hoc nulli temeritati, sed rerum ordini tribuam. Neque enim res ipsa, sed Licentius superabitur.
-
In Eunucho, act. 5, scen. 6. ↩