• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De ordine De ordine (PL)
*LIBER PRIMUS.*
CAPUT V. *Ordine cuncta Deus administrat.*

13.

Quo me mittis, inquit? An quia levius te sequor quam ista folia ventos, quibus in profluentem aquam jaciuntur, ut eis cadere parum sit, nisi etiam trahantur? Nam quid aliud erit cum Licentius et Augustinum, et ea quae sunt in media philosophia docet? Noli obsecro, inquam, aut te tantum abjicere, aut me extollere. Nam et ego in philosophia puer sum, et non nimis curo, cum interrogo, per quem mihi ille respondeat, qui me quotidie querulum accipit: cujus te quidem credo quandoque vatem futurum; neque hoc, quandoque, forsitan longum est. Sed tamen alii quoque multum sepositi ab hujusmodi studiis docere aliquid possunt, cum disserentium societati quasi vinculis interrogationum coarctantur. Idem autem aliquid non est nihil. An non vides (tuo enim simili utar libentius) illa ipsa folia quae feruntur ventis, quae undis innatant, resistere aliquantum praecipitanti se flumini, et de rerum ordine homines commonere, si tamen hoc quod abs te defenditur, verum est?

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De ordine (PL)
Translations of this Work
De l'ordre Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy