• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De ordine De ordine (PL)
*LIBER PRIMUS.*
CAPUT VII. *Deus non diligit mala licet ad ordinem pertineant.*

20.

Cui ego: Nova nunc religio isthaec in te incessit, cedo 1, inquam. Sed [Col. 0987] quod videbitur, per diem respondebo, qui mihi jam videtur redire; nisi lunae est ille qui fenestris fulgor inducitur. Simul et agendum est ne tanta bona tua, Licenti, absorbeat oblivio. Quando enim nostrae litterae non sibi haec mandari flagitent? Dicam plane tibi quod sentio, disputabo adversum te, quantum possum; non enim mihi, si me viceris, major triumphus dari potest. Si autem vel calliditati vel acuto cuidam errori hominum, quorum partes suscipere tentabo, cesserit imbecillitas tua, quae minus pasta eruditione disciplinarum tantum deum fortasse sustinere non poterit; res te ipsa commonebit quantae tibi vires, ut in eum firmior redeas, parandae sint: simul quia et istam disputationem nostram elimatius volo provenire; non enim eam grossis auribus debeo. Nam Zenobius noster multa mecum saepe de rerum ordine contulit, cui alta percontanti nunquam satisfacere potui, seu propter obscuritatem rerum, seu propter temporum angustias. Crebrarum autem ille procrastinationum usque adeo impatiens fuit, ut me, quo diligentius et copiosius respondere cogerer, etiam carmine provocaret, et bono carmine, unde illum magis ames. Sed neque tunc tibi legi potuit ab istarum rerum studio remotissimo, neque nunc potest. Nam profectio ejus tam repentina et perturbata fuit tumultu illo, ut nihil istorum venire nobis in mentem potuerit: nam id relinquere mihi responsuro statuerat; et multa concurrunt cur ei sermo iste mittatur. Primum est, quia debetur; deinde, quia cujusmodi nunc vitam ducamus, etiam sic indicari ejus in nos benevolentiae decet; postremo, quod in gaudio de spe tua nemini cedit. Nam et cum praesens esset, pro familiaritate patris tui, vel potius omnium nostrum, multum sollicitus erat ne ingenii tui quaedam scintillae, quas diligenter animadvertebat, non tam conflarentur cura mea, quam tua exstinguerentur incuria. Et cum te poeticae quoque studiosum esse cognoverit, sic gratulabitur, ut eum mihi gestientem videre jam videar.


  1. Terent. Andr. act. 4, scen. 3 ↩

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De ordine (PL)
Übersetzungen dieses Werks
De l'ordre vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung