• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De ordine De ordine (PL)
*LIBER PRIMUS.*
CAPUT VIII. *Licentius philosophiae amore succensus. Reprehensus a Monnica quod psalmi versiculum ad requisita naturae egressus cantitaret. Liberalium disciplinarum utilitas.*

22.

Interea post paululum dies sese aperuit; surrexerunt illi, et ego illacrymans multa oravi: cum audio Licentium succinentem illud Propheticum laete atque garrule: Deus virtutum, converte nos; et ostende faciem tuam, et salvi erimus 1. Quod pridie post coenam cum ad requisita naturae foras exisset, [Col. 0988] paulo clarius cecinit, quam ut mater nostra ferre posset, quod illo loco talia continuo repetita canerentur. Nihil enim aliud dicebat, quoniam ipsum cantilenae modum nuper hauserat, et amabat, ut fit, melos inusitatum. Objurgavit eum religiosissima, ut scis, femina, ob hoc ipsum quod inconveniens locus cantico esset. Tunc ille dixerat, jocans: Quasi vero si quis hic me inimicus includeret, non erat Deus exauditurus vocem meam.


  1. Psal. LXXIX, 8 ↩

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De ordine (PL)
Übersetzungen dieses Werks
De l'ordre vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung