24.
Si ordinem, inquam, curas, redeundum tibi est ad illos versus. Nam eruditio disciplinarum liberalium modesta sane atque succincta, et alacriores et perseverantiores et comptiores exhibet amatores amplectendae veritati, ut et ardentius appetant, et constantius insequantur, et inhaereant postremo dulcius 1, quae vocatur, Licenti, beata vita. Qua nominata, omnes sese erigunt, et quasi attendunt in manus, utrum habeas quod dare possis egentibus variisque morbis impeditis. Quibus sapientia cum praecipere coeperit ut medicum perferant, seque cum aliqua patientia curari sinant, in pannos suos recidunt. Quorum concalefactione tabificati, scabiem voluptatum aerumnosarum scalpunt libentius, quam ut monita medici paululum dura et morbis onerosa perpetiendo atque subeundo, valetudini sanorum lucique reddantur. Itaque illo summi Dei nomine ac sensu tanquam stipe contenti vivunt miseri, vivunt tamen. Alios autem viros, vel, ut verius loquamur, alias animas, dum hoc corpus agunt, jam thalamo suo dignas conjux ille [Col. 0989] optimus ac pulcherrimus quaerit, quibus non vivere, sed beate vivere satis sit. Vade ergo interim ad illas Musas. Verumtamen, scis quid te facere velim? Jube, ait, quod placet. Ubi se, inquam, Pyramus et illa ejus supra seminecem, ut cantaturus es, interemerint, in dolore ipso, quo tuum carmen vehementius inflammari decet, habes commodissimam opportunitatem. Arripe illius foedae libidinis et incendiorum venenatorum exsecrationem, quibus miseranda illa contingunt: deinde totus attollere in laudem puri et sinceri amoris, quo animae dotatae disciplinis et virtute formosae copulantur intellectui per philosophiam, et non solum mortem fugiunt, verum etiam vita beatissima perfruuntur. Hic ille tacitus ac diu consideratione nutans, motato capite abscessit.
-
1 Retract. cap. 3, n. 2 ↩