• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De ordine De ordine (PL)
*LIBER PRIMUS.*
CAPUT VIII. *Licentius philosophiae amore succensus. Reprehensus a Monnica quod psalmi versiculum ad requisita naturae egressus cantitaret. Liberalium disciplinarum utilitas.*

25.

Deinde ego quoque surrexi, redditisque Deo quotidianis votis, ire coeperamus in balneas. Ille enim locus nobis, cum coelo tristi in agro esse minime poteramus, aptus ad disputandum et familiaris fuit. Cum ecce ante fores advertimus gallos gallinaceos ineuntes pugnam nimis acrem. Libuit attendere. Quid enim non ambiunt, qua non peragrant oculi amatum, ne quid unde unde innuat pulchritudo rationis cuncta scientia et nescientia modificantis et gubernantis, quae inhiantes sibi sectatores suos trahit quacumque atque ubicumque se quaeri jubet? Nam unde aut ubi non potest signum dare? Ut in eisdem ipsis gallis erat videre, intenta projectius capita, inflatas comas, vehementes ictus, cautissimas evitationes, et in omni motu animalium rationis expertium nihil non decorum, quippe alia ratione desuper omnia moderante. Postremo legem ipsam victoris; superbum cantum, et membra in unum quasi orbem collecta velut in fastum dominationis. Signum autem victi; elatas a cervice pennulas, et in voce atque motu deforme totum, et eo ipso naturae legibus nescio quomodo concinnum et pulchrum.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De ordine (PL)
Übersetzungen dieses Werks
De l'ordre vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung