• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De ordine De ordine (PL)
*LIBER PRIMUS.*
CAPUT VIII. *Licentius philosophiae amore succensus. Reprehensus a Monnica quod psalmi versiculum ad requisita naturae egressus cantitaret. Liberalium disciplinarum utilitas.*

26.

Multa quaerebamus: cur sic omnes, cur propter dominationem in subjectas sibi feminas, cur deinde nos ipsa pugnae facies aliquantum et praeter altiorem istam considerationem duceret in voluptatem spectaculi: quid in nobis esset quod a sensibus remota multa quaereret; quid rursum quod ipsorum sensuum invitatione caperetur. Dicebamus nobis ipsis: Ubi non lex? ubi non meliori debitum imperium? ubi non umbra constantiae? ubi non imitatio verissimae illius pulchritudinis? ubi non modus? Atque inde admoniti ut spectandi modus esset, perreximus quo propositum erat. Atque ibi, ut potuimus, sane diligenter (nam et recentes res erant, et quando poterant tam insignita trium studiosorum memoriam effugere?) omnia nostrae lucubrationis opuscula in hanc libelli partem contulimus. Nihilque a me aliud actum est illo die, ut valetudini parcerem, nisi quod ante coenam cum ipsis dimidium volumen Virgilii audire quotidie solitus eram, nihil nobis ubique aliud [Col. 0990] quam rerum modum considerantibus. Quem non probare nemo potest; sentire autem, cum quisque aliquid studiose agit, difficillimum atque rarissimum.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De ordine (PL)
Übersetzungen dieses Werks
De l'ordre vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung