• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De ordine De ordine (PL)
*LIBER SECUNDUS.* Disputationes hoc libro duae continentur, quibus dum Ordinis definitionem expendunt colloquentes, incidunt in varias quaestiones, scilicet: quomodo sapiens cum Deo maneat immotus; an etiam ea quae perperam ab hominibus fiunt, ex Dei ordine agantur; utrum Deus justus esset ante originem mali; utrum ex Dei ordine malum exortum sit. Agitur demum fusius de recto studendi ordine, qui postulat ut informatis rite moribus, et comparatis humanis disciplinis promoveatur animus ad aliora et divina percipienda.
CAPUT PRIMUM. *Ordinis definitio expenditur.*

1.

Interpositis deinde pauculis diebus venit Alypius, et exorto sole clarissimo, invitavit coeli nitor, et quantum in illis locis hieme poterat, blanda temperies in pratum descendere, quo saepius et familiarius utebamur. Nobiscum erat etiam mater nostra, cujus ingenium, atque in res divinas inflammatum animum, cum antea convictu diuturno et diligenti consideratione perspexeram; tum vero in quadam disputatione non parvae rei, quam die natali meo cum convivis habui, atque in libellum contuli, tanta mihi mens ejus apparuerat, ut nihil aptius verae philosophiae videretur. Itaque institueram, cum abundaret otio, agere ut colloquio nostro non deesset. Quod in primo etiam hujus operis libro abs te cognitum est.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De ordine (PL)
Übersetzungen dieses Werks
De l'ordre vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung