3.
Cui ego: Quae administrantur et aguntur, videntur tibi moveri, an immobilia putas esse? Ista, inquit, quae in hoc fiunt mundo, fateor moveri. Reliqua, inquam, negas? Quae sunt cum Deo, inquit, non moventur; reliqua omnia moveri arbitror. Cum igitur ea quae cum Deo sunt, inquam, non moveri putas, caetera autem concedis moveri, ostendis omnia quae moventur non esse cum Deo. Repete hoc ipsum, inquit, [Col. 0995] paulo planius. Quod non mihi visus est difficultate intelligendi fieri voluisse, sed quaerendi spatium quo inveniret quid responderet. Dixisti, inquam, ea quae cum Deo sunt non moveri, caetera autem moveri. Si ergo haec quae moventur non moverentur si essent cum Deo, quoniam omnia quae sunt cum Deo, negas moveri, restat ut praeter Deum sint quae moventur. Quibus dictis adhuc tacebat; cum tandem: Videtur mihi, inquit, quod et in hoc mundo si qua non moventur, cum Deo sunt. Nihil hoc ad me, inquam. Fateris enim, ut opinor, non omnia quae in hoc mundo sunt, non moveri. Ex quo conficitur, non omnia mundi hujus esse cum Deo. Fateor, inquit, non omnia. Ergo est aliquid sine Deo. Non, inquit. Cum Deo sunt igitur omnia. Hic cunctabundus: Quaeso, inquit, illud non dixerim, quod sine Deo nihil sit; nam prorsus omnia quae moventur, non mihi videntur esse cum Deo. Sine Deo est, inquam, igitur coelum hoc, quod moveri nemo ambigit. Non est, inquit, sine Deo coelum. Ergo est aliquid cum Deo, quod moveatur. Non possum, inquit, ut volo, explicare quod sentio: tamen quid moliar dicere, peto ut non exspectatis verbis meis, sagacissime, si potestis, intelligatis. Nam et sine Deo mihi nihil videtur esse; et quod cum Deo est, rursum videtur inconcussum manere: coelum autem dicere sine Deo esse, non possum; non solum quod nihil sine Deo esse arbitror, sed quod coelum putem habere aliquid quod non movetur, quod vere aut Deus est, aut cum Deo, quamvis ipsum coelum non dubitem verti ac moveri.