4.
Defini ergo, inquam, si placet, quid sit esse cum Deo, et quid sit non esse sine Deo. Si enim de verbis inter nos controversia est, facile contemnetur, dummodo rem ipsam quam concepisti mente, videamus. Odi ego, inquit, definire. Quid ergo faciemus, inquam? Tu, inquit, defini, quaeso. Nam facilius est mihi videre in alterius definitione quid non probem, quam quidquam bene definiendo explicare. Geram tibi morem, inquam. Videtur tibi id esse cum Deo, quod ab eo regitur atque administratur? Non, ait ille, hoc animo conceperam, cum dicebam ea quae non moventur, esse cum Deo. Vide ergo, inquam, utrum haec tibi saltem definitio placeat: cum Deo est quidquid intelligit Deum. Concedo, inquit. Quid ergo, inquam? sapiens tibi Deum intelligere non videtur? Videtur, inquit. Cum ergo sapientes non solum in una domo, aut urbe, sed etiam per immensa regionum peregrinando, navigandoque moveantur; quomodo erit verum, quidquid cum Deo est non moveri? Risum mihi, inquit, movisti, quasi ego quod sapiens facit, dixerim esse cum Deo. Cum Deo est, sed illud quod novit. Non novit, inquam, sapiens codicem suum, pallium, tunicam, supellectilem, si quam habet, caeteraque id genus, quae stulti etiam bene noverunt? Fateor, inquit, nosse tunicam, et nosse pallium, non esse cum Deo.